Hľadaný výraz: Lv 6,19-23, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
19 Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi conventus. 20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto; 21 vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. 22 Omnis masculus de genere sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est. 23 Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni.

1

mail   print   facebook   twitter